- ADRUMETUM
- ADRUMETUMAfricae propriae urbs, in ora maris Mediterranei, vide Africa. Sallustius in Iugurtha c. 19. ubi de Phoenicum coloniis in Africa; Adrumetum, Loptim, aliasque urbes in ora maritima condidêre. Straboni l. 7. est Α᾿δρύμη. Stephano Α᾿δρύμης. Ptolemaeo Α᾿δρούμηττος. A multis cum spiritu scribitur Hadrumetum. Est autem non incelebtis urbs maritima in Byzacio, Africae regione fertilissima, inter Carthaginem et Syrtes. Plin l. 5. c. 4. ubi de Byzacio; Hic oppida libera Leptis, Adrumetum, Ruspina, Thapsus. Adrumeti autem nomen Scaliger, et ex eo Drusius, Casaubon. aliique viri in his literis primarii, ἔταυλιν Πλούτωνος, atrium plutoms, et Acherontis ostium explicant, ac si idem sit quod Ebraeis Gap desc: Hebrew. Sed tunc esset Adramota, non Adrumetum. Ut taceam nihil esse causae, cur sic dicetetur, neque enim Adrumetina regio importuosa est, aut venenorum serax, aut, vel soli, vel aquarum, vel aeris vitiô pestilens, et insalubris. Quin Frugiferam vocant veteres inscriptiones, qualis est haec apud Smetium, COLONIA CONCORDIA ULPIA TRAIANA AUG. FRUGIFERA HADRUMETINA. Et merito, cum Byzacenus ager; cuius Adrumetum est metropolis, sit inter locos Africae feracissimos. Plin. . 17. c. 5. eum ait esse centenâ; et quinquagenâ fruge fertilem. Et l. 18. c. 10. ex eo ipso probat, tritieô nihil esse fertilius, utpote cum e modio, si sit aptum solum, quale in Byzacio Africae campo, centeni quinquageni modii reddantur. Varro de R. R. l. 1 c. 44. In Syria ad Gadara, et in Africa ad Byzacium item (dicunt) ex modio nasc centum. Hannibal apud Sil. Ital. l. 8.- - - - - Seu sunt Byzacia cordiRura, Magis cemum Cereri fruticantia culmis.Porro cum Sytis mea sit centum, et matan centenos sonet, Α᾿δρύμη, vel Α᾿δρύμητον idem videtur esse quod Gap desc: Hebrew vel Gap desc: Hebrew h. e. vegio centum; seu centenarum, supple Gap desc: Hebrew h. e. mensurarum. Bochart l. 1. Chanaan c. 24. longitud. 36. 40. latitud. 32. 40. Hodie vulgo Mahometta, unde sinus adiacens Golfo di Mahometo. Arabibus urbs Hamamatha dicitur. Episcopalis quondam, et Concilii A. C. 394. habiti sedes, cuius canones cum reliquarum Synodorum canonibus confusi, sub nomine Canonum Ecclesiae Africanae. Marmol. descript. Afr. Mercator. Geogr. Baron. Annal.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.